- AELIUS Pertinax
- AELIUS PertinaxLigur, patre Successo libertinô, mercatore lignariô natus, literis et calculo dedit operam puer, in Graecis imprimis eruditus: Sulpitium Apollinarem audivit. post quem Grammaticam publice professus est: a patre Pertinacis nomen accepit, cum P. Aelius solum vocaretur, co quod lignariae negotiationi pertinaciter intenderet: a Mar. Antonino Senator factus provincias consulares quatuor rexit: mox a Commodo, cum Perenne legato, ad exercitum in Britanniam missus, seditiones niultas compressit: postremo Proconsul Africae factus, exstinctô Commodô, ab exercitu, consentiente senatu, Imperator delectus, sexagenariô maior, invitus ad imperium, cuius nomen ut invidiae plenum aversabatur, accessit: Imperatoriis possessronibus nomen suum inscribi prohibuit, dictitans non esse illas proprias imperantium, sed communes Romanorum, et publicas esse: cum Senatus cum hortatetur, ut uxorem suam Augustam, filium Caesarem nominaret; satis dixit esse, quod ipse invitus imperet: tandem a praefecto praetorii Laeto, consciô Didiô Iulianô, sextô Imperii mense, in palatio suo interfectus est. Capitolin. in Eius vita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.